Ok

En poursuivant votre navigation sur ce site, vous acceptez l'utilisation de cookies. Ces derniers assurent le bon fonctionnement de nos services. En savoir plus.

samedi, 08 avril 2006

8 avril 1444

    Die mercurii, octava dicti mensis, que fuit mercurii Septimane Sancte, convenerunt domini de mane in domo prefati domini cancellarii Parisiensis, qui et ipso doctor est regens, et ibi, post aliquas altercationes ratione ordinis, tandem suum rotulum confecerunt, ubi ordo bachalariorum licentiandorum fuit descriptus, et ipsum rotulum sigillaverunt tribus sigillis, solito more, presentandum in aula domini episcopi Parisiensis, prout et eadem die presentaverunt clausum et sigillatum, ad vocationem bachalariorum, secundum illum ordinem et non alias faciendum, sicut ex jure, observantia et antiquo more dicte Facultatis, ab omni tempore servatum est.

Et nihilominus optaverunt seu adoptaverunt domini doctores, et ego cum eis, ipsos bachalarios in filios doctorandos solito more, secundum ordinem et adoptionem sequentes. Et vocati sunt dicti bachalarii in aula domini Parisiensis solenniter et licentiati, collatione precedente, in mangna hominem comitia, palam et publice, eadem die, hora fere XI, prout sequitur.

Et statim post licentiam duo, scilicet inagistri Blasius Gresle et Petrus de Partis (Pertis, p. 98), qui de locis suis non fuerunt contenti, verba contumeliosa dixerunt aliquibus ex dominis, et continuaverunt per aliquos dies sequentes. Contra quos conclusit Facultas procedere, et fecit fieri informationem per magistros Johannem Lestournel et Guillelmum de Bosco.

(F° 220 r°). Computavit dominus receptor, die VIII Aprilis M CCCC xliii, ante Pascha, de omnibus missis et receptis, tam ratione bursarum bachalariorum, quam bursarum et jurium solutorum tunc per licentiandos usque ad hanc diem, ita quod, comparatione facta misiarum et receptarum, ipse dominus receptor quittus mansit usque hodie, non comprehensis bursis Guillelmi Ponchot, Raymundi de Crusya, nec abbatis de Sancto Secano, nec duorum scolarium decani Senonensis nuper examinatorum.

 

(Source : Actes de la Faculté de Décret de Paris, 8 avril 1444)

Commentaires

Mais.... c'est une langue MORTE !

La pauvre. Enfin, elle ne souffre plus.

(PS : Personnellement, elle m'a fait souffrir pendant 8 ans)

Écrit par : Dan | samedi, 08 avril 2006

Ah, c'est du latin ! Je pensais que c'était un de ces tags qu'on a relevés suite à l'occupation d'une fac à Bar-le-Duc. Autantem per ego.

Écrit par : joye | dimanche, 09 avril 2006

Les commentaires sont fermés.